- TERES
- I.TERESfil. Sitalcis, Thracum Regis ab Atheniensibus civitate donatus. Vide Aristoph. Acharn. Act. 1. Sc. 4.II.TERESformositatis vocabulum. Petronius,Moles, teretes, Deliaci manu recisi.Horatius, Epod. 11. v. 27.Sed alius ardor, aut puellae candidae,Aut teretis pueri, longam renodantis comam.Catullus, Epigr. 62. v. 181.Mitte brachiolum teres.Sic Caesari teretia membra ascribit Suetonius, c. 45. etc. Inprimis de cervice seu collo. Lucretius, l. 1. v. 35. ad Venerem,Atque ita suspiciens tereti cervice repostamPoscit amore avidos, inhians in te, Dea, visus.Et Statius, Achill. l. 1. v. 609.Ut vero a tereti demisit Nebrida collo.In ea namque parte magna pars femineae speciositatis. Unde Caligula, Quoties uxoris vel amiculae collum exoscularetur, addebat: Tam bona cervix, simul ac iussero, demetur; apud Sueton. c. 33. ab hac inprimis corporis parte eas collaudans. Vide Caspar. Barthium, Animadv. ad Statium, Theb. l. 3. v. 263. Proprie autem teres, quod ab Aeolico τερὸς, ut dictum, quidquid politum ac veluti tornô exactum ac rotundatum est, τὸ ἀπὸ τόρνου ςρογγύλον, in oblongo rotundum; quales aurium elenchi; unde martialis pueros formosos uniones appellavit, l. 9. Epigr. 81. et l. 12. Epigr. 49. v. ult. quos teretes alii dixêre. Inde non ad corpus solum, sed ad animam vox translata. Cicer. qui teretes habent aures, intelligensque iudicium. Horatius de viro bono, l. 2. Serm. Sat. 7. v. 86.——— in se ipso totus teres atque rotundus etc.Vide Salmas. ad Solin. p. 713.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.